Jacobus Perizonius, sive Voorbroek ut lingua vernacula vocatur, d. 26 m. Octobris a. 1651 Appingedami natus est e patre Antonio, qui postea professor Hebraicae linguae Hameti in urbe Westfaliae et inde ab anno 1661 professor linguarum orientalium Daventriae fuit. Jacobus 14 annos natus in litterarum humaniorum studium incumbens discipulus Hoogersii et Cuperi professorum in Athenaeo Daventriensi, post Graevii in Academia Trajectina erat; anno 1674 Lugdunum Batavorum profectus Ryckium audivit; anno sequenti Daventriam reditus tres dissertationes edidit.

Anno 1682 Franekerae professor Eloquentiae et Historiarum, anno 1693 Lugduni Batavorum professor ord. Eloquentiae, Graecae linguae et I-Iistoriarum, octo post annos Historiae quoque Foederati Belgii constitutus est. \

Lugduni Batavorum Jacobus Perizonius postquam d. 26 m. Febr. a. 1715 testamentum fecit, quod Academiae senatui dedit custodien- dum, d. 6 m. Aprilis eiusdem anni e vita discessit. Postridie tes- tamento in Senatu recitato apparuit Perizonium Aoademiae non solum libros rariores codicesque omnes manuscriptos Iegavisse sed etiam 20.000 florenos quorum reditus partim in usum Bibliothecae cederent; professoribus enim linguarum humaniorum et Historiarum mandatum est ut quotannis libros emerent, qui una cum voluminibus ab ipso testatore relietis in armario effigie donatoris a Carolo Moor picta distincto adservarentur.

Quae in testamento ad legatum spectant hic sequuntur:

,, . . .. Wijders geve ik uyt het mijne en legatere tot voortsettinge Van goede wetenschappen (20.000) twintig duisent Car. gulden.... Ik legatere dese somme aen de Academie van Leyden.. . .. Van dese revenues off renten der geheele somme zullen jaarlycx drie hondert gulden, noit minder, gegeven

Worden aen een student van goede hope, die sigh zal en wel wil geheelyck overgeven aen ’t studium Literarum, Linguarum Graecae et Latinae ende

Historiarum . Het overige nu van de incomsten der voors. geheele somma

zal besteet werden tot incoop van boecken, maar voornamentlyck van capitale stucken over de Historien Veteris aut Medii Aevi (als dam‘ zijn de Ac_ta Sanctorum, die te Antwerpen gedruckt Worden, en diergelijcke, die men by particuliere weynig off niet vind), off over de Griekse ende Romeynse Anti-